- COENATORIA
- COENATORIAseu accubitoria vestis apud Romanos Synthesis erat. Conviviis tamen maxime publicis ac sollennibus, Togam quoque finsse adhibitam docet nos cicero, qui Vatinium reprehendit quod in epulo Q. Arrii cum toga pulla accubuerit, cum tot hominum milia accumberent, cum ipse epuli Dominus albatus esset. Sallustius item, qui apud Macrobium, l. 3. Saturnal. c. 13. Metelli luxum in Hispania carpens inter coetera, ait, Togam pictam plerumque amiculo fuisse accumbenti: Spartianus denique, apud quem, c. 22. Adrianus ad convivium venientes Senatores stans excepit, semperque aut palliô tectus discubuit, aut togâ submissâ, i. e. demissâ. Qui enim togati accumbebant, partem togae sinistrô brachiô contractam defluere sinebant ad pedes, tum ipsum brachium, quod sinui ac rugis sustentandis occupabatur, per superiorem togae oram, ut et dextrum, exserebant. Coeterum Imperatoriae cenae nemini licuisse accumbere, nisi togato, ostendit idem Spartianus in Severo. Ita quidem in epulis publicis, ac Imperatoriis: domiautem privatis conviviis togas cenatoriis mutabant, quas, ut dictum, Syntheses nuncupârunt, vide infra in voce Synthesis. In antiquis Tricliniorum figuris homines seminudi cubant, solô linteô, quod fortasse Synthesis, semiamicti: hinc sindonem, quâ indutus super nudo adolescens, CHRISTUM A Iudaeis captum sequebatur, vestem cenaotriam quidam fuisse existimant. Fuêre et Cenatoriaemuliebres; quarum meminit Pomponius. l. 33. ff. de auro argento legaro. cum ait: Q. Mutius ait, scire se quendam Senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum. Has colore forte a virilibus distinctas fuisse, indigitare videtur Martialis, l. 10. Epigr. 29. v. 1.Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,Misisti Dominae, Sextiliane, tuae.Et quam donabas dictis a Marte Calendis,de nostra Prasina est synthesis empta toga.Quasi dicat, pretiô, quô emere solebas togam, quam mihi natali meô mitteres, emisti viridem cenatoriam amicae. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiaria, l. 1. c. 30. et 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.